58 Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in cælum.
59 Ananias et Azarias et Misaël credentes, liberati sunt de flamma.
60 Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum.
61 Et ita cogitate per generationem et generationem : quia omnes qui sperant in eum, non infirmantur.
62 Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est :
63 hodie extollitur, et cras non invenietur : quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit.
64 Vos ergo filii, confortamini, et viriliter agite in lege : quia in ipsa gloriosi eritis.