63 hodie extollitur, et cras non invenietur : quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit.
64 Vos ergo filii, confortamini, et viriliter agite in lege : quia in ipsa gloriosi eritis.
65 Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est : ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater.
66 Et Judas Machabæus, fortis viribus a juventute sua, sit vobis princeps militiæ, et ipse aget bellum populi.
67 Et adducetis ad vos omnes factores legis : et vindicate vindictam populi vestri.
68 Retribuite retributionem gentibus, et intendite in præceptum legis.
69 Et benedixit eos, et appositus est ad patres suos.