7 Et dixit Mathathias : Væ mihi ! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctæ, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum ?
8 Sancta in manu extraneorum facta sunt : templum ejus sicut homo ignobilis.
9 Vasa gloriæ ejus captiva abducta sunt : trucidati sunt senes ejus in plateis, et juvenes ejus ceciderunt in gladio inimicorum.
10 Quæ gens non hæreditavit regnum ejus et non obtinuit spolia ejus ?
11 Omnis compositio ejus ablata est. Quæ erat libera, facta est ancilla.
12 Et ecce sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est, et coinquinaverunt ea gentes.
13 Quo ergo nobis adhuc vivere ?