46 Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Jerusalem, quia locus orationis erat in Maspha ante in Israël.
47 Et jejunaverunt illa die, et induerunt se ciliciis, et cinerem imposuerunt capiti suo, et disciderunt vestimenta sua :
48 et expanderunt libros legis, de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum :
49 et attulerunt ornamenta sacerdotalia, et primitias, et decimas : et suscitaverunt Nazaræos, qui impleverant dies,
50 et clamaverunt voce magna in cælum, dicentes : Quid faciemus istis, et quo eos ducemus ?
51 et sancta tua conculcata sunt, et contaminata sunt, et sacerdotes tui facti sunt in luctum, et in humilitatem :
52 et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant : tu scis quæ cogitant in nos.