13 Et exierunt de castris in prælium, et tuba cecinerunt hi qui erant cum Juda.
14 Et congressi sunt : et contritæ sunt gentes, et fugerunt in campum.
15 Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumææ, et Azoti, et Jamniæ : et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum.
16 Et reversus est Judas, et exercitus ejus sequens eum.
17 Dixitque ad populum : Non concupiscatis spolia : quia bellum contra nos est,
18 et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte : sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi.
19 Et adhuc loquente Juda hæc, ecce apparuit pars quædam prospiciens de monte.