15 Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumææ, et Azoti, et Jamniæ : et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum.
16 Et reversus est Judas, et exercitus ejus sequens eum.
17 Dixitque ad populum : Non concupiscatis spolia : quia bellum contra nos est,
18 et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte : sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi.
19 Et adhuc loquente Juda hæc, ecce apparuit pars quædam prospiciens de monte.
20 Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra : fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est.
21 Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad prælium.