32 Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua.
33 Dejice illos gladio diligentium te : et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis.
34 Et commiserunt prælium : et ceciderunt de exercitu Lysiæ quinque millia virorum.
35 Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam.
36 Dixit autem Judas, et fratres ejus : Ecce contriti sunt inimici nostri : ascendamus nunc mundare sancta, et renovare.
37 Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion.
38 Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel in montibus, et pastophoria diruta.