41 Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta.
42 Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei :
43 et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum.
44 Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret.
45 Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud : ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud.
46 Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis.
47 Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius :