50 et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte, et tradita est civitas in manu ejus :
51 et peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam, et accepit spolia ejus : et transivit per totam civitatem super interfectos.
52 Et transgressi sunt Jordanem in campo magno, contra faciem Bethsan.
53 Et erat Judas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Juda :
54 et ascenderunt in montem Sion cum lætitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace.
55 Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et Simon frater ejus in Galilæa contra faciem Ptolemaidis,
56 audivit Josephus Zachariæ filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et prælia quæ facta sunt,