52 Et transgressi sunt Jordanem in campo magno, contra faciem Bethsan.
53 Et erat Judas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Juda :
54 et ascenderunt in montem Sion cum lætitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace.
55 Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et Simon frater ejus in Galilæa contra faciem Ptolemaidis,
56 audivit Josephus Zachariæ filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et prælia quæ facta sunt,
57 et dixit : Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quæ in circuitu nostro sunt.
58 Et præcepit his qui erant in exercitu suo, et abierunt Jamniam.