57 et dixit : Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quæ in circuitu nostro sunt.
58 Et præcepit his qui erant in exercitu suo, et abierunt Jamniam.
59 Et exivit Gorgias de civitate, et viri ejus obviam illis in pugnam.
60 Et fugati sunt Josephus et Azarias usque in fines Judææ : et ceciderunt illo die de populo Israël ad duo millia viri, et facta est fuga magna in populo :
61 quia non audierunt Judam, et fratres ejus, existimantes fortiter se facturos.
62 Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israël.
63 Et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum.