59 Et exivit Gorgias de civitate, et viri ejus obviam illis in pugnam.
60 Et fugati sunt Josephus et Azarias usque in fines Judææ : et ceciderunt illo die de populo Israël ad duo millia viri, et facta est fuga magna in populo :
61 quia non audierunt Judam, et fratres ejus, existimantes fortiter se facturos.
62 Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israël.
63 Et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum.
64 Et convenerunt ad eos fausta acclamantes.
65 Et exivit Judas et fratres ejus, et expugnabant filios Esau in terra quæ ad austrum est, et percussit Chebron et filias ejus : et muros ejus, et turres succendit igni in circuitu.