6 Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, et Timotheum ducem ipsorum :
7 et commisit cum eis prælia multa, et contriti sunt in conspectu eorum, et percussit eos :
8 et cepit Gazer civitatem et filias ejus, et reversus est in Judæam.
9 Et congregatæ sunt gentes quæ sunt in Galaad adversus Israëlitas, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos : et fugerunt in Datheman munitionem.
10 Et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus, dicentes : Congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant,
11 et parant venire, et occupare munitionem, in quam confugimus : et Timotheus est dux exercitus eorum.
12 Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis.