61 quia non audierunt Judam, et fratres ejus, existimantes fortiter se facturos.
62 Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israël.
63 Et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum.
64 Et convenerunt ad eos fausta acclamantes.
65 Et exivit Judas et fratres ejus, et expugnabant filios Esau in terra quæ ad austrum est, et percussit Chebron et filias ejus : et muros ejus, et turres succendit igni in circuitu.
66 Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Samariam.
67 In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in prælium.