12 Nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Jerusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea quæ erant in ea, et misi auferre habitantes Judæam sine causa.
13 Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista : et ecce pereo tristitia magna in terra aliena.
14 Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et præposuit eum super universum regnum suum :
15 et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret.
16 Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono.
17 Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium ejus, quem nutrivit adolescentem : et vocavit nomen ejus Eupator.
18 Et hi qui erant in arce, concluserant Israël in circuitu sanctorum : et quærebant eis mala semper, et firmamentum gentium.