59 et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius : propter legitima enim ipsorum, quæ despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia hæc.
60 Et placuit sermo in conspectu regis et principum : et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam.
61 Et juravit illis rex et principes, et exierunt de munitione.
62 Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci : et rupit citius juramentum quod juravit, et mandavit destruere murum in gyro.
63 Et discessit festinanter, et reversus est Antiochiam, et invenit Philippum dominantem civitati : et pugnavit adversus eum, et occupavit civitatem.