25 Vidit autem Alcimus quod prævaluit Judas et qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos : et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus.
26 Et misit rex Nicanorem, unum ex principibus suis nobilioribus, qui erat inimicitias exercens contra Israël : et mandavit ei evertere populum.
27 Et venit Nicanor in Jerusalem cum exercitu magno, et misit ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis cum dolo,
28 dicens : Non sit pugna inter me et vos : veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace.
29 Et venit ad Judam, et salutaverunt se invicem pacifice : et hostes parati erant rapere Judam.
30 Et innotuit sermo Judæ quoniam cum dolo venerat ad eum : et conterritus est ab eo, et amplius noluit videre faciem ejus.
31 Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium ejus : et exivit obviam Judæ in pugnam juxta Capharsalama.