5 Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël : et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos.
6 Et accusaverunt populum apud regem, dicentes : Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra.
7 Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis : et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum.
8 Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi : et misit eum,
9 ut videret exterminium quod fecit Judas : sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël.
10 Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda : et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo.
11 Et non intenderunt sermonibus eorum : viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno.