8 Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi : et misit eum,
9 ut videret exterminium quod fecit Judas : sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël.
10 Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda : et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo.
11 Et non intenderunt sermonibus eorum : viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno.
12 Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ justa sunt :
13 et primi, Assidæi qui erant in filiis Israël : et exquirebant ab eis pacem.
14 Dixerunt enim : Homo sacerdos de semine Aaron venit ; non decipiet nos :