21 Et placuit sermo in conspectu eorum.
22 Et hoc rescriptum est quod rescripserunt in tabulis æreis, et miserunt in Jerusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis :
23 Bene sit Romanis, et genti Judæorum, in mari et in terra in æternum : gladiusque et hostis procul sit ab eis.
24 Quod si institerit bellum Romanis prius, aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum,
25 auxilium feret gens Judæorum, prout tempus dictaverit, corde pleno :
26 et præliantibus non dabunt, neque subministrabunt triticum, arma, pecuniam, naves, sicut placuit Romanis : et custodient mandata eorum, nihil ab eis accipientes.
27 Similiter autem et si genti Judæorum prius acciderit bellum, adjuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit :