11 Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam : et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii præibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes.
12 Bacchides autem erat in dextro cornu, et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis :
13 exclamaverunt autem et hi qui erant ex parte Judæ etiam ipsi, et commota est terra a voce exercituum : et commissum est prælium a mane usque ad vesperam.
14 Et vidit Judas quod firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde :
15 et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti.
16 Et qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Judam, et eos qui cum ipso erant, a tergo :
17 et ingravatum est prælium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis.