16 Et qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Judam, et eos qui cum ipso erant, a tergo :
17 et ingravatum est prælium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis.
18 Et Judas cecidit, et ceteri fugerunt.
19 Et Jonathas et Simon tulerunt Judam fratrem suum, et sepelierunt eum in sepulchro patrum suorum in civitate Modin.
20 Et fleverunt eum omnis populus Israël planctu magno, et lugebant dies multos,
21 et dixerunt : Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israël !
22 Et cetera verba bellorum Judæ, et virtutum, quas fecit, et magnitudinis ejus, non sunt descripta : multa enim erant valde.