2 Et abierunt viam quæ ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quæ est in Arbellis : et occupaverunt eam, et peremerunt animas hominum multas.
3 In mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi, applicuerunt exercitum ad Jerusalem :
4 et surrexerunt, et abierunt in Beream viginti millia virorum, et duo millia equitum.
5 Et Judas posuerat castra in Laisa, et tria millia viri electi cum eo :
6 et viderunt multitudinem exercitus, quia multi sunt, et timuerunt valde : et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri.
7 Et vidit Judas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum, et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, et dissolutus est.
8 Et dixit his qui residui erant : Surgamus, et eamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos.