40 Et surrexerunt ad eos ex insidiis, et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi, et residui fugerunt in montes : et acceperunt omnia spolia eorum :
41 et conversæ sunt nuptiæ in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum.
42 Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui : et reversi sunt ad ripam Jordanis.
43 Et audivit Bacchides, et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute magna.
44 Et dixit ad suos Jonathas : Surgamus, et pugnemus contra inimicos nostros : non est enim hodie sicut heri et nudiustertius :
45 ecce enim bellum ex adverso, aqua vero Jordanis hinc et inde, et ripæ, et paludes, et saltus : et non est locus divertendi.
46 Nunc ergo, clamate in cælum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum. Et commissum est bellum.