1 Audite verbum hoc, vaccæ pingues,quæ estis in monte Samariæ,quæ calumniam facitis egeniset confringitis pauperes ;quæ dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus.
2 Juravit Dominus Deus in sancto suo,quia ecce dies venient super vos,et levabunt vos in contis,et reliquias vestras in ollis ferventibus.
3 Et per aperturas exibitis altera contra alteram,et projiciemini in Armon,dicit Dominus.
4 Venite ad Bethel, et impie agite ;ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem :et afferte mane victimas vestras,tribus diebus decimas vestras.
5 Et sacrificate de fermentato laudem,et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ;sic enim voluistis, filii Israël,dicit Dominus Deus.
6 Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris,et indigentiam panum in omnibus locis vestris ;et non estis reversi ad me,dicit Dominus.
7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem,cum adhuc tres menses superessent usque ad messem :et plui super unam civitatem,et super alteram civitatem non plui ;pars una compluta est,et pars super quam non plui, aruit.