6 Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris,et indigentiam panum in omnibus locis vestris ;et non estis reversi ad me,dicit Dominus.
7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem,cum adhuc tres menses superessent usque ad messem :et plui super unam civitatem,et super alteram civitatem non plui ;pars una compluta est,et pars super quam non plui, aruit.
8 Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatemut biberent aquam, et non sunt satiatæ ;et non redistis ad me,dicit Dominus.
9 Percussi vos in vento urente, et in aurugine :multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum,oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca :et non redistis ad me,dicit Dominus.
10 Misi in vos mortem in via Ægypti ;percussi in gladio juvenes vestros,usque ad captivitatem equorum vestrorum,et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras :et non redistis ad me,dicit Dominus.
11 Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham,et facti estis quasi torris raptus ab incendio :et non redistis ad me,dicit Dominus.
12 Quapropter hæc faciam tibi, Israël :postquam autem hæc fecero tibi,præparare in occursum Dei tui, Israël.