9 Percussi vos in vento urente, et in aurugine :multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum,oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca :et non redistis ad me,dicit Dominus.
10 Misi in vos mortem in via Ægypti ;percussi in gladio juvenes vestros,usque ad captivitatem equorum vestrorum,et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras :et non redistis ad me,dicit Dominus.
11 Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham,et facti estis quasi torris raptus ab incendio :et non redistis ad me,dicit Dominus.
12 Quapropter hæc faciam tibi, Israël :postquam autem hæc fecero tibi,præparare in occursum Dei tui, Israël.
13 Quia ecce formans montes,et creans ventum,et annuntians homini eloquium suum,faciens matutinam nebulam,et gradiens super excelsa terræ :Dominus Deus exercituum nomen ejus.