12 Quia cognovi multa scelera vestra,et fortia peccata vestra :hostes justi, accipientes munus,et pauperes deprimentes in porta.
13 Ideo prudens in tempore illo tacebit,quia tempus malum est.
14 Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ;et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
15 Odite malum et diligite bonum,et constituite in porta judicium :si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.
16 Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator :In omnibus plateis planctus ;et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : Væ, væ !et vocabunt agricolam ad luctum,et ad planctum eos qui sciunt plangere.
17 Et in omnibus vineis erit planctus,quia pertransibo in medio tui,dicit Dominus.
18 Væ desiderantibus diem Domini !ad quid eam vobis ?Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.