14 Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ;et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
15 Odite malum et diligite bonum,et constituite in porta judicium :si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.
16 Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator :In omnibus plateis planctus ;et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : Væ, væ !et vocabunt agricolam ad luctum,et ad planctum eos qui sciunt plangere.
17 Et in omnibus vineis erit planctus,quia pertransibo in medio tui,dicit Dominus.
18 Væ desiderantibus diem Domini !ad quid eam vobis ?Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.
19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis,et occurrat ei ursus ;et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem,et mordeat eum coluber.
20 Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux ;et caligo, et non splendor in ea ?