5 Et nolite quærere Bethel,et in Galgalam nolite intrare,et in Bersabee non transibitis,quia Galgala captiva ducetur,et Bethel erit inutilis.
6 Quærite Dominum, et vivite(ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit,et non erit qui extinguat Bethel :
7 qui convertitis in absinthium judicium,et justitiam in terra relinquitis) :
8 facientem Arcturum et Orionem,et convertentem in mane tenebras,et diem in noctem mutantem ;qui vocat aquas maris,et effundit eas super faciem terræ ;Dominus nomen est ejus :
9 qui subridet vastitatem super robustum,et depopulationem super potentem affert.
10 Odio habuerunt corripientem in porta,et loquentem perfecte abominati sunt.
11 Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem,et prædam electam tollebatis ab eo,domos quadro lapide ædificabitis,et non habitabitis in eis ;vineas plantabis amantissimas,et non bibetis vinum earum.