9 qui subridet vastitatem super robustum,et depopulationem super potentem affert.
10 Odio habuerunt corripientem in porta,et loquentem perfecte abominati sunt.
11 Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem,et prædam electam tollebatis ab eo,domos quadro lapide ædificabitis,et non habitabitis in eis ;vineas plantabis amantissimas,et non bibetis vinum earum.
12 Quia cognovi multa scelera vestra,et fortia peccata vestra :hostes justi, accipientes munus,et pauperes deprimentes in porta.
13 Ideo prudens in tempore illo tacebit,quia tempus malum est.
14 Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ;et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
15 Odite malum et diligite bonum,et constituite in porta judicium :si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.