3 Qui separati estis in diem malum,et appropinquatis solio iniquitatis ;
4 qui dormitis in lectis eburneis,et lascivitis in stratis vestris ;qui comeditis agnum de grege,et vitulos de medio armenti ;
5 qui canitis ad vocem psalterii,sicut David putaverunt se habere vasa cantici,
6 bibentes vinum in phialis,et optimo unguento delibuti,et nihil patiebantur super contritione Joseph.
7 Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium,et auferetur factio lascivientium.
8 Juravit Dominus Deus in anima sua,dicit Dominus Deus exercituum :Detestor ego superbiam Jacob,et domos ejus odi,et tradam civitatem cum habitatoribus suis.
9 Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una,et ipsi morientur.