9 Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una,et ipsi morientur.
10 Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum,ut efferat ossa de domo ;et dicet ei, qui in penetralibus domus est :Numquid adhuc est penes te ?
11 Et respondebit : Finis est.Et dicet ei : Tace,et non recorderis nominis Domini.
12 Quia ecce Dominus mandabit,et percutiet domum majorem ruinis,et domum minorem scissionibus.
13 Numquid currere queunt in petris equi,aut arari potest in bubalis ?quoniam convertistis in amaritudinem judicium,et fructum justitiæ in absinthium.
14 Qui lætamini in nihilo ; qui dicitis :Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ?
15 Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël,dicit Dominus Deus exercituum, gentem,et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.