5 Et Dominus Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet,et lugebunt omnes habitantes in ea :et ascendet sicut rivus omnis,et defluet sicut fluvius Ægypti.
6 Qui ædificat in cælo ascensionem suam,et fasciculum suum super terram fundavit ;qui vocat aquas maris,et effundit eas super faciem terræ :Dominus nomen ejus.
7 Numquid non ut filii Æthiopumvos estis mihi, filii Israël ? ait Dominus.Numquid non Israël ascendere feci de terra Ægypti,et Palæstinos de Cappadocia,et Syros de Cyrene ?
8 Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans :et conteram illud a facie terræ ;verumtamen conterens non conteram domum Jacob,dicit Dominus.
9 Ecce enim mandabo ego,et concutiam in omnibus gentibus domum Israël,sicut concutitur triticum in cribro,et non cadet lapillus super terram.
10 In gladio morientur omnes peccatores populi mei,qui dicunt : Non appropinquabit,et non veniet super nos malum.
11 In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit :et reædificabo aperturas murorum ejus,et ea quæ corruerant instaurabo :et reædificabo illud sicut in diebus antiquis,