9 Ecce enim mandabo ego,et concutiam in omnibus gentibus domum Israël,sicut concutitur triticum in cribro,et non cadet lapillus super terram.
10 In gladio morientur omnes peccatores populi mei,qui dicunt : Non appropinquabit,et non veniet super nos malum.
11 In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit :et reædificabo aperturas murorum ejus,et ea quæ corruerant instaurabo :et reædificabo illud sicut in diebus antiquis,
12 ut possideant reliquias Idumææ, et omnes nationes :eo quod invocatum sit nomen meum super eos,dicit Dominus faciens hæc.
13 Ecce dies veniunt, dicit Dominus,et comprehendet arator messorem,et calcator uvæ mittentem semen :et stillabunt montes dulcedinem,et omnes colli culti erunt.
14 Et convertam captivitatem populi mei Israël ;et ædificabunt civitates desertas, et inhabitabunt ;et plantabunt vineas, et bibent vinum earum,et facient hortos, et comedent fructus eorum.
15 Et plantabo eos super humum suam,et non evellam eos ultra de terra sua, quam dedi eis,dicit Dominus Deus tuus.