44 Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.
45 Advena et mercenarius non edent ex eo.
46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.
47 Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud.
48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.
49 Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.
50 Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.