Exodus 15 VULG

1  Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est,equum et ascensorem dejecit in mare.

2  Fortitudo mea, et laus mea Dominus,et factus est mihi in salutem :iste Deus meus, et glorificabo eum :Deus patris mei, et exaltabo eum.

3  Dominus quasi vir pugnator,Omnipotens nomen ejus,

4  currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare :electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.

5  Abyssi operuerunt eos ;descenderunt in profundum quasi lapis.

6  Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine :dextera tua, Domine, percussit inimicum.

7  Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos :misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.

8  Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ :stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.

9  Dixit inimicus : Persequar et comprehendam,dividam spolia, implebitur anima mea :evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.

10  Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare :submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

11  Quis similis tui in fortibus, Domine ?quis similis tui, magnificus in sanctitate,terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?

12  Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.

13  Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti :et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.

14  Ascenderunt populi, et irati sunt :dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.

15  Tunc conturbati sunt principes Edom,robustos Moab obtinuit tremor :obriguerunt omnes habitatores Chanaan.

16  Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui :fiant immobiles quasi lapis,donec pertranseat populus tuus, Domine,donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

17  Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ,firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine :sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.

18  Dominus regnabit in æternum et ultra.

19  Ingressus est enim eques Pharaocum curribus et equitibus ejus in mare :et reduxit super eos Dominusaquas maris :filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.

20  Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,

21  quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est :equum et ascensorem ejus dejecit in mare.

22  Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.

23  Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.

24  Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ?

25  At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,

26  dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus.

27  Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas.

Chapters

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40