11 Quis similis tui in fortibus, Domine ?quis similis tui, magnificus in sanctitate,terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?
12 Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.
13 Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti :et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.
14 Ascenderunt populi, et irati sunt :dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.
15 Tunc conturbati sunt principes Edom,robustos Moab obtinuit tremor :obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui :fiant immobiles quasi lapis,donec pertranseat populus tuus, Domine,donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
17 Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ,firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine :sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.