6 Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine :dextera tua, Domine, percussit inimicum.
7 Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos :misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.
8 Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ :stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.
9 Dixit inimicus : Persequar et comprehendam,dividam spolia, implebitur anima mea :evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.
10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare :submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
11 Quis similis tui in fortibus, Domine ?quis similis tui, magnificus in sanctitate,terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?
12 Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.