25 Dixitque Moyses : Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini : non invenietur hodie in agro.
26 Sex diebus colligite : in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.
27 Venitque septima dies : et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt.
28 Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam ?
29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices : maneat unusquisque apud semetipsum ; nullus egrediatur de loco suo die septimo.
30 Et sabbatizavit populus die septimo.
31 Appellavitque domus Israël nomen ejus Man : quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle.