21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.
22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.
23 Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,
24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.
27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.