1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
2 Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.
3 Pauperis quoque non misereberis in judicio.
4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.
5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
6 Non declinabis in judicium pauperis.
7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium.