6 Non declinabis in judicium pauperis.
7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium.
8 Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.
9 Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.
10 Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus :
11 anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo.
12 Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.