13 Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare :
14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.
16 Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.
17 Ipsum autem arietem secabis in frustra : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius.
18 Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.
19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.