27 et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.
28 Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.
29 Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,
30 cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.
31 Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio.Postquam omnia perfecta sunt,
32 operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
33 Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.