8 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron :
9 Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa : dices ad Aaron : Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.
10 Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus : tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum.
11 Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos : et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptiacas et arcana quædam similiter.
12 Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones : sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
13 Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.
14 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor Pharaonis : non vult dimittere populum.