11 Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia :non est egressa quæ habitat in exitu :planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet.
12 Quia infirmata est in bonum,quæ habitat in amaritudinibus ;quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem.
13 Tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis :principium peccati est filiæ Sion,quia in te inventa sunt scelera Israël.
14 Propterea dabit emissarios super hæreditatem Geth,domus mendacii in deceptionem regibus Israël.
15 Adhuc hæredem adducam tibi quæ habitas in Maresa ;usque ad Odollam veniet gloria Israël.
16 Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum ;dilata calvitium tuum sicut aquila,quoniam captivi ducti sunt ex te.