3 Quia ecce Dominus egredietur de loco suo,et descendet, et calcabit super excelsa terræ.
4 Et consumentur montes subtus eum,et valles scindentur sicut cera a facie ignis,et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps.
5 In scelere Jacob omne istud,et in peccatis domus Israël.Quod scelus Jacob ? nonne Samaria ?et quæ excelsa Judæ ? nonne Jerusalem ?
6 Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro,cum plantatur vinea ;et detraham in vallem lapides ejus,et fundamenta ejus revelabo.
7 Et omnia sculptilia ejus concidentur,et omnes mercedes ejus comburentur igne,et omnia idola ejus ponam in perditionem,quia de mercedibus meretricis congregata sunt,et usque ad mercedem meretricis revertentur.
8 Super hoc plangam, et ululabo ;vadam spoliatus, et nudus ;faciam planctum velut draconum,et luctum quasi struthionum :
9 quia desperata est plaga ejus,quia venit usque ad Judam ;tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem.