5 In scelere Jacob omne istud,et in peccatis domus Israël.Quod scelus Jacob ? nonne Samaria ?et quæ excelsa Judæ ? nonne Jerusalem ?
6 Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro,cum plantatur vinea ;et detraham in vallem lapides ejus,et fundamenta ejus revelabo.
7 Et omnia sculptilia ejus concidentur,et omnes mercedes ejus comburentur igne,et omnia idola ejus ponam in perditionem,quia de mercedibus meretricis congregata sunt,et usque ad mercedem meretricis revertentur.
8 Super hoc plangam, et ululabo ;vadam spoliatus, et nudus ;faciam planctum velut draconum,et luctum quasi struthionum :
9 quia desperata est plaga ejus,quia venit usque ad Judam ;tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem.
10 In Geth nolite annuntiare ;lacrimis ne ploretis ;in domo pulveris pulvere vos conspergite.
11 Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia :non est egressa quæ habitat in exitu :planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet.