4 Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos,et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo,sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis.
5 Hæc dicit Dominus super prophetas,qui seducunt populum meum :qui mordent dentibus suis,et prædicant pacem ;et si quis non dederit in ore eorum quippiam,sanctificant super eum prælium.
6 Propterea nox vobis pro visione erit,et tenebræ vobis pro divinatione ;et occumbet sol super prophetas,et obtenebrabitur super eos dies.
7 Et confundentur qui vident visiones,et confundentur divini ;et operient omnes vultos suos,quia non est responsum Dei.
8 Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini,judicio, et virtute,ut annuntiem Jacob scelus suum,et Israël peccatum suum.
9 Audite hoc, principes domus Jacob,et judices domus Israël,qui abominamini judicium,et omnia recta pervertitis :
10 qui ædificatis Sion in sanguinibus,et Jerusalem in iniquitate.